monumenta.ch > Hieronymus > ad Romanos, 5 > Psalmi, 54 > 36 > ad Corinthios I, 15 > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, In Ioannis Evangelium Tractatus CXXIV, 36, 12
Ne aliquem sane moveat quod ait, Verum est iudicium meum; quia solus non sum, sed ego et qui misit me Pater; cum alibi dixerit, Pater non iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit Filio . Iam in eisdem verbis Evangelii disputavimus, et nunc admonemus, non hoc ideo dictum, quia Pater non erit cum Filio iudicante; sed quoniam bonis et malis in iudicio solus Filius apparebit, in ea forma in qua passus est, et resurrexit, et ascendit in coelum. Discipulis quippe tunc conspicientibus ascendentem, vox angelica sonuit, Sic veniet, quemadmodum vidistis eum euntem in coelum : id est, in forma hominis in qua iudicatus est iudicabit, ut etiam illud propheticum impleatur, Videbunt in quem pupugerunt . Cum vero euntibus iustis in vitam aeternam, videbimus eum sicuti est; non erit illud iudicium vivorum et mortuorum, sed praemium tantummodo vivorum.